- HORA
- I.HORADea quaedam apud Rom. ita dicta ἀπὸ τῆς ὥρας, i. e. a venustate, et pulchritudine, cui praeesse putabatur. Hanc Romani putarunt esse Hersiliam, Romuli uxorem, quae, post mariti apotheosin, in caelum transsata, Hora vocata est Qu. Ennius,Teque Quirine pater veneror, Horamque Quirinam.Apud Ovid. tamen Met. l. 14. legitur Ora, sine aspiratione, et priore correpta, v. 852.------ Priscum pariter cum corpore nomenMutat, Oramque vocat, quae nunc Dea iuncta Quirino est.II.HORAduodecima pars diei, Romae trecentis Annis ignorata fuit, reste Plin. l. 7. c. 60. ut et Censorino l. de Die Natalit c. 19. unde in Legibus XII. Tabb.Ortus tantum et Occasus nominantur, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. Sic autem sonant verba Cenforini; Horarum nomen non minus Annos CCC. Romae ignoratum esse credibile est. Nam dnodecim tabulis nusquam nominatas Horas invenias, ut in aliis postea Legg. sed ANTE MERIDIEM. Plin. vero l. 7. Duodecim Tabb. Ortus tantum et Occasus nominantur, post aliquot Annos adiectus et Meridies, accenso Cos. id pronuntiante. Imo Annis plusquam 450. cum eo demum tempore Horologium primum visum Romae, ut infra dicemus neque prius Horae a Romanis observatae et appellatae sint. Unde apud Censorin. legendum Salmas. indicat, non minus Annos GCCCL. Romae ignoratum esse etc. Post reperta dein Solaria, de quibus Vide paulo infra in voce Horologium, et Horae, more reliquarum gentium, a Romanis observari coepêrunt: in cuius rei auctorem ita facunde invehitur Parasitus Plautinus apud Aul. Gell. l. 3. c. 3.Ut illum DI perdant, primus qui Horas repperit,Quique adeo primus statuit hic Solarium.Qui mihi comminuit misero articulatim diem.Nam me puero uterus erat Solarium, etc.Quomodo vero illi Horas suas diviserint, Mart. hoc Epigr. explicat, quod octavum est l. 4. cuius epigraphe ad Ephemum.Prima salutantes, atque altera continet hora.Exercet raucos tertia Caussidicos.In quintam varios extendit Romalabores,Sexta quies lassis, septima finis erit.Sufficit in nonam mtidis octava palaestrisImperat exstructos frangere nona toros.Hora libellorum decima est etc.Saturis nempe et mero incalescentibus, post cenam nonâ sumptam, lectitare carmina iocosa mos erat. Vide Ramires. ad l. Ad Graeciam quod attinet, certum est, Horarum apud illos usum non multo antecessisie Alex. Mag. aetatem, adeoque plusquam 200. Annis ab Anaximandri morte, nec vulgo tamen ab omnibus Graeciae populis nisi sero acceptam fuisse, Salmas. ad Solin. p. 651. Utrisque Horas prius non nisi ex umbra corporis humani pedibus dimensa colligentibus, ut videbimus infra ubi de Umbra. Munivisie autem viam rei reperiundae videtur antiqua diei aequinoctialis partitio, in XII. μόρια quam Babylonii primi vel Aegyptii Astrologi instituêrunt, occasione indigitatâ, in voce Cynocephalus; quaque adeo Graeci vett. usi sunt in explorandis multis Astricae scientiae arcanis, quae ex gnomonica ratione et umbris deprehendi datur: in dierum augmentis et detrimentis per menses iudicandis, Horoscopo inveniendo etc. Quâ ratione et apud Herod. iam in XII. partes diem divisum legas. At posterius hoc horarum inventum diem omnem in XII. horas divisit, aequinoctialem, brumalem, solstitialem et Horologia fecit Gnomonica, horis illis XII. in dies notandis, per omnia Anni tempora. Quae ratio instituta est, non ut Mathematicis usibus ac demonstrationibus servitet, sed ut civilem et negotiosam vitam, quam περιςτατικην´ vocabant, his intervallis distingueret. Quod quando primum coeperit, ex Horologiorum historia petendum est. Ad Horas autem, postquam illae inventae, nuntiandas, pueros habebant Romani proceres. Poeta,—— Puer qui nuntiet horas.Et alibi,Nuntiat octavam Phariae sua turba iuvencae.Quod et in Graecia obtinuit, ubi dominae ancillas, quae hoc munus sibi fungerentur, habehant, περητρίας dictas Hesych. Longuius enim invisere Horologium in publico loco positum: nondum frequentato illorum multiplicatoque usu. Quam ob causma, in veteri more, umbris dimetiendi tempus, diu perstitêre de plebe homines, et αὐτοδιάκονοι etiam post ea excogitata, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. d. l. Apud Hebraeos duplicis generis erant Horae, viz. minores, quarum 12. diem, totidemque noctem constituebant, et maiores, quarum quatuor utrobique erant, quaque tres minores complectente. Noctis Horae maiores vigiliae appellabantur, quarum prima Caput Vigiliarum Ierem. Lament. c. 2. v. 19. a 6. vespertina incipiebat: Secunda Media, ad mediam noctem pertingebat: Tertiâ horâ 3. Quartâ, Sextâ nocturnâ, seu matutinâ potius finiebabatur. Nominantur Marc. c. 13. v. 35. Οψὲ Μεςονυκτίον, Α᾿λεκτοροφωνία, ἠ Πρωΐ. Similter in quatuor partes diem apud ipsos divisum fuisse, ex Matth. c. 20. colligitur: Quarum prima a 6. matutina incepit et duravit, usque ad nonam, vocaturque v. 3. Tertia hora: Secunda duodecimâ finiebatur, quam v. 5. Sextam vocat: Tertia usque ad tertiam pomeridianam pertingens Nona appellatur, cod. v. Ultima tandem, quam sexta vespertina finiebat. Undecima dicitur v. 6. quae quidem Duodecima fuisset appellanda, cum semper a finiente hora minore maior diceretur, sed maluit Christus eam undeciamam appellare, ut ostenderet, licet aliquando usque ad undecimam diei Horma Dominus vineae exspectet, operarios conducendo, tamen raro duodecima ad hoc impium venire, cum haec hora potius dimissioni et quieti, quam conductioni et labori, destinata sit. Hac distinctione Horarum praesuppositâ, facilis est conciliatio, inter Marcum Evangel. qui c. 15. v. 25. ait, Erat hora tertia, quando crucifixêrunt eum: et Ioh. qui c. 19. v. 14. ubi de examine SERVATORIS coram Pilato loquitur, Erat autem Parasceve, paschae inquit, hora vero quasi sexta. Non enim Marcus de crucifixione seu suspensione aut affixione ipsa ad crucem loquitur, quae demum facta.est horâ sextâ, Lucae c. 23. v. 44. neque de exspiratione eius, quae contigit circa horam nonam, Marci c. 15. v. 34. sed de tem pore eo, quo Christus coram Pilato examini subie ctus est et populus Crucifige Crucifige, inclamavit: Cumque hora tertia, et sexta, seu secunda et tertia maior, immediate se sequerentur, facile pro se mutuo sumi poterant. Porro minores illae horae, Horae diei dici solitae sunt, Ioh. c. II. v. 9. maiores vero Horae templi vel precationis sunt appellatae: unde Petrus et Ioh. in templum ascendisse dicuntur sub horam precationis, nempe nonam Actor. c. 3. v. 1. in quem tamen locum notat Drusius, Non fuisse ultra tres horas precationis in die, apud Iudaeos, clare testatur R. David Kimchi: Nimirum tertiam, institutam ab Abrahamo, quâ etiam Spiritus S. in Apostolos eftusus est, Idem c. 2. v. 15. Sextam, ab Isaco, quâ Petrus ascendit in solarium, ut oraret, Idem c. 10. v. 9. et Nonam, ab Iacobo institutam, quâ Petrum et Ioh. in templum ascendisse, paulo ante dictum Ab istiusmodi maioribus Hebraeorum Horis accepêre originem Horae Canonicae in Eccl. Latina, quarum octo dies civilis continet, nor quaternas totidemque dies. Harum prima, incipiens horâ 6. vespertinâ, Hora vespertina, vel Vespertinum subint. Officium vocatur. Secunda, quam nona inchoat, Completorium dicitur. Tertia, cui a media nocte initium, Nocturnum, et quarta, quam sexta finit, Matutinum appellatur, Germ. die Mette, Diei vero Horae, prima, tertia, sexta, nona nuncupantur. Quem Horarum usum (Cursum Galli vocant.) Eleutherium Papam instituisse, Polyd. Virg. ait Vide Macros Fratres in Hierol. et C. du Fresne in Gloss. quorum hic in quibusdam Monasteriis, Horas de Sancta Maria, una cum Horis Regularibus seu Canonicis simul cantari, addit, ex libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. c. 50. Inde Horarium, liber Horas continens, apud Gillebertum Lunic. Ep. de usu Eccl. Qui vero illas persolvendas curat, et stipendia Canonicis, qui iis intersunt, persolvit, Horoscopus in vet. Charta et Horarum Receptor in Necrolelogio Eccl. Parisiensis dicitur, apud eund. C. du Fresne. Plura hanc in rem, de Horis Hebraeorum inprimis, apud Thomam Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 3. c. I. et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.